Antonius Praetorius

Vita et facta (translatio: Burghard Schmanck)

Antonius Praetorius natus est Lippstadio, anno 1560; defunctus est Lautenbaci, quae civitas ad viam Montanam sita est, die 6 Decembris 1613.

Parochus fuit Reformatorius, Theologus et Scriptor. Pugnavit factis literisque suis etiam contra lamiarum persecutionem torturamque.

Anno 1586 mulier eius, nomine Maria, peperit filium Iohannem. Antonius tum erat Rector scholae Latinae in civitate Camensi.

Postea Antonius Praetorius primus Tutelhaemii Palatini Parochus Reformatorius electus est.

Ibi anno 1595 Primum Vas Heidelbergense, quod anno Christi nati 1589 et tribus sequentibus mirifice non minus quam magnifice constructum erat, versibus Latinis descripsit.

Deinceps vero anno 1597 a Comite Wolfgango Ernesto Burstaenii Isenburgicae Ecclesiae Minister Verbi arcessitus est.

Ibi a Comite etiam “socius iudicii de lamiis” electus est. Sed Comite absente aliquando tam fortiter contra torturam feminae innocentis protestatus est, ut causa finiretur et femina dimitteretur. Quae fortitudo singularis Praetorio autem non profuit. Officio dimissus et terra expulsus est.

Anno 1598 Lautenbaci parochiam accepit. Eodem anno librum de lamiis edidit, sed mortem timens, non suo nomine, sed filii Ioannis. In eo libro sagaciter contra vanam persecutionem lamiarum argumentatus est. Anno 1602 et 1613 secunda et tertia editio eius libri vero auctoris nomine lata est. Anno 1629, 16 annos post eius mortem, quarta editio ab ignotis sponsoribus lata est.

Opera Praetorii:

Vas Heidelbergense, Heidelbergae, mense Octobri 1595 (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck)

De lamiis eorumque operibus inquisitiones magna cum diligentia factae in lingua Germanica per „Ioannem Scultetum Westpahlo-camensem“, anno 1598 et nomine vero 1602, 1613 et 1629.

De sacrosanctis novi foederis Iesus Christi Sacramentis, 1602 (Translatio in linguam Germanicam a Burghard Schmanck praeparatur.)

De pii magistratus officio, iure ac potestate in religione et ecclesiis ad verbi Dei normam reformandis, 1596  (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck)

Epithalamia (Transtulit in linguam Germanicam: Burghard Schmanck):

Clarissimo iuris utriusque Doctori Domino Iano Grutero Sponso 1601

NEMO ad desideratissimas … nuptias … Lautenbaco venit, 1613

 

Litteratura:

Hartmut Hegeler: Anton Praetorius, Kämpfer gegen Hexenprozesse und Folter, Unna 2002, ISBN 3980896943

Hartmut Hegeler und Stefan Wiltschko: Anton Praetorius und das 1. Große Fass von Heidelberg. Unna 2003, ISBN 3980896900

Nexus externi in Interrete:

http://www.anton-praetorius.de Vita et scripta

http://www.fass-heidelberg.de Antonius Praetorius et Primum Vas Heidelbergense

http://www.rzuser.uni-heidelberg.de/%7Ecd2/drw/F3/praetor/o02wid.htm Editio originalis de lamiis anni 1613